Internetseite von Peter Hemetsberger

Hauptseite
Schule
Lernprogramm
Latein
  Texte
  Grammatik
  Lexikon
Lexikon (kleine Displays)
Griechisch
Informatik
Latinitas viva
Lehrbuch LLC
Cäsar - ProbeschularbeitenCäsar - Lösungen DamoklesschwertApuleiusOvidOvid (neu)Sallust
TacitusVergil
Probeschularbeiten zu Cäsar

Nachschularbeit zur 4. Schularbeit 3. Mai 1994

I. Text

Bei den Carnuten wird der Römerfreund Tasgetius ermordet.

Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia1), quod in omnibus bellis singulari eius opera usus erat, maiorum locum restituerat2). tertium iam hunc annum regnantem inimici coram multis ex civitate auctoribus interfecerunt. defertur ea res ad Caesarem. ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu3) deficeret4), L. Plancium cum legione ex Belgio5) celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare6) et, quorum opera cognoverit Tasgetium interfectum <esse>, hos comprehensos ad se mittere.

Cäsar,Gall. 5,25

Anmerkungen
1) benevolentia, -ae f.: Wohlwollen, Gewogenheit
2) restituo 3, -ui, -utus: wiederherstellen
3) impulsus, -us m.: Antrieb, Anregung
4) deficio M, defeci, defectus: abfallen
5) Belgium, -i n: Belgien
6) hiemo 1: überwintern

II. Interpretationsfrage

Welche Informationen über Tasgetius bietet der vorliegende Text? Wie reagiert Cäsar auf die Ermordung von Tasgetius?


3. Schularbeit 20. Jänner 1995

I. Text

Cäsar verhandelt mit dem Germanenkönig Ariovist:

Interim saepe cum legati ultro citroque1) inter eos mitterentur, Ariovistus postulavit, ne quem peditem2) ad colloquium Caesar adduceret: vereri se, ne insidiis ab eo necaretur; uterque cum equitatu veniret; alia ratione se non esse venturum. Caesar, quod neque colloquium causa interposita tolli volebat3) neque salutem suam Gallorum equitatui committere audebat, commodissimum4) esse statuit omnibus equis Gallis equitibus detractis legionarios milites legionis decimae imponere5), ut praesidium6) quam amicissimum haberet. Quod cum agitaretur, quidam ex militibus decimae legionis ad Caesarem venit gratias actum, quod se ad equum rescripsisset7).

nach Cäsar BG 1,42

Anmerkungen:
1) ultro citroque: hinüber und herüber, hin und her
2) pedes, -itis m.: Fußsoldat
3) volebat: er/sie/es wollte
4) commodus 3: zweckmäßig
5) equites detrahere: die Reiter absitzen lassen
equis legionarios milites imponere: (wörtl.: den Pferden die Legionssoldaten auferlegen=) auf die Pferde die Legionssoldaten sitzen lassen
6) praesidium, -i n.: Schutz
7) ad equum rescribere: (wörtl.: zu den Pferden umschreiben=) in die Ritterliste übertragen; (Der Sinn ist absichtlich zweideutig: 1. in die Reiterei übernehmen; 2. in den Ritterstand erheben)

II. Interpretationsfragen

Welche List wendet Cäsar gegenüber Ariovist an? Worin besteht der Witz des "miles quidam"?


3. Schularbeit 20. Jänner 1995

I. Text

Ariovist wendet sich nach gescheiterten Verhandlungen mit Cäsar erneut an ihn:

Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle1) se de iis rebus, quae inter eos agi coeptae2) neque perfectae essent3), agere cum eo: aut iterum colloquio diem constitueret, aut ex suis legatum aliquem ad se mitteret de amicitia actum. Colloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis, quod pridie4) eius diei Germani in nostros tela iecerant. legatum ex suis magno cum5) periculo ad eum missurum et hominibus feris obiecturum esse6) existimabat. Commodissimum7) visum est C. Valerium, quod in eo causa peccandi Germanis non esset, ad eum mittere. nach Cäsar BG 1,47

Anmerkungen:

1) velle: Inf. Prs. von volo: wollen
2) res agi coeptae sunt: es wurde begonnen die Sachen zu verhandeln, man begann die Sachen zu verhandeln
3) perficio M, -feci, -fectus: vollenden, zu Ende bringen
4) pridie: am Vortag
5) cum + Abl. (hier:) unter, mit
6) obicio M, -ieci, -iectus: entgegenwerfen; preisgeben, aussetzen
7) commodus 3: zweckmäßig

II. Interpretationsfragen

Was will Ariovist von Cäsar? Wie reagiert dieser darauf? Welche Aufgabe bekommt C. Valerius? Warum bekommt er diese Aufgabe?


BBB 4. Schularbeit 17. März 1995

I. Text

Cäsar kämpft gegen die Belger.

Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. hanc si nostri transirent, hostes exspectabant; nostri autem, si ab illis initium transeundi fieret, ut impeditos aggrederentur, parati in armis erant. interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. ubi neutri transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris1) Caesar suos in castra reduxit. hostes statim ex eo loco ad flumen Axonam contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. ibi vadis2) repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio, ut, si possent, castellum3), cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent.

BF 2,9

Anmerkungen:
1)secundius proelium nostris: ein für die Unsrigen ziemlich günstiger Kampf
2)vadum, -i n.: Furt, seichte Stelle
3)castellum, -i n.: Feste, Fort, Kastell

II. Interpretationsfragen

Worauf warten beide Kampfparteien? Warum kommt es nicht zum Kampf?


A 4. Schularbeit 17. März 1995

I. Text

Die Belger waren in ihrem Feldzug gegen die Römer an den Fluß Axona gekommen und versuchten, das Castell, das unter der Führung von Q. Titurius stand, einzunehmen.

Caesar certior factus ab Titurio omnem equitatum et levis armaturae1) pedites pontem traducit atque ad eos contendit. acriter in eo loco pugnatum est. hostes impeditos nostri in flumine aggressi magnum eorum numerum occiderunt2); per eorum corpora reliquos audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt et primos, qui transierant, equitatu circumventos3) interfecerunt. hostes ubi et de expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse4) intellexerunt neque nostros in locum iniquiorem5) prodire pugnandi causa viderunt atque ipsos frumentum deficere6) coepit, concilio convocato7) constituerunt optimum esse domum suam quemque reverti. BG 2, 10

Anmerkungen:

1)levis armaturae pedites: Fußsoldaten mit leichter Bewaffnung
2)occido 3, occidi, occisus: töten
3)circumvenio 4, -veni, -ventus: umzingeln
4)spem ist Subjektsakkusativ des AcI, se ist Objektsakkusativ zu fefellisse
5)iniquus 3: ungünstig
6)deficio M, -feci, -fectus: zu fehlen beginnen (me: mir)
7)concilium convocare: eine Versammlung einberufen

II. Interpretationsfrage

Wie reagiert Cäsar auf die Bedrohung durch die Belger? Welchen Ausgang nimmt der Kampf? Was tun die Belger?


Nachschularbeit zur 4. Schularbeit 3. Mai 1995

Nach einem Kampf mit den Germanen beschließt Cäsar, sich auf keine Verhandlungen mehr mit ihnen einzulassen.

Hoc proelio facto Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas <esse> arbitrabatur ab iis, qui per dolum atque insidias petita pace ultro1) bellum intulissent; expectare, dum hostium copiae augerentur equitatusque reverteretur, summae dementiae2) esse iudicabat. cognita Gallorum infirmitate3), quantam auctoritatem apud eos hostes uno proelio consecuti essent, sentiebat. quibus ad consilia capienda nullum spatium dandum <esse> existimabat. his constitutis rebus cum legatis talia locutus est: se cum hostibus quam primum pugnaturum esse. ne iis facultatem darent virium augendarum!
Postero die Germani eadem perfidia4) usi ad eum venerunt.

nach BG 4, 13

Anmerkungen:
1)ultro: von sich aus
2)dementia, -ae f: Torheit, Dummheit
3)infirmitas, -atis f: Schwäche
4)perfidia, -ae f: Treulosigkeit

Interpretationsfrage:

Auf welchen Vorwurf im besonderen gründet Cäsar seine Weigerung, mit den Germanen in Verhandlungen zu treten?


A 2. Schularbeit 20. November 1996

(nach Cäsar BG 4,30)

Cäsars Schiffe waren nach der Landung in Britannien durch einen Sturm beschädigt worden.

Quibus rebus cognitis principes Britanniae1), qui post proelium ad Caesarem venerant, collocuti sunt. Cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et parvum numerum militum ex2) exiguis castris cognoscerent, bello facto nostros frumento et commeatu3) prohibebant. Id autem fecerunt fisi Romanis superatis neminem proelii committendi causa in Britanniam transiturum esse. At Caesar, quamquam nobilissimum quemque obsidem imperaverat, veritus est, ne Britanni4) exercitui insidiarentur. Quae naves gravissime afflictae5) erant, earum materi6) atque aere utebatur ad reliquas reficiendas7), et, quae ad eas res erant usui, ex Gallia apportari iussit8).

Anmerkungen:

1) Britannia, -ae f.: Britannien
2) cognoscere ex aliqua re: an einer Sache erkennen
3) commeatus, -us m.: Zufuhr, Proviant
4) Britanni, -orum m.: die Britannen
5) afflictus 3: angeschlagen, beschädigt
6) materia, -ae f.: Bauholz, Holz
7) reficio M, -feci, -fectus: wiederherstellen
ad reliquas (ergänze: naves) reficiendas
8) iubeo 2, iussi, iussus: befehlen (mit AcI)


B 2. Schularbeit 20. November 1996

(nach Cäsar BG 4,30)

Cäsars Schiffe waren nach der Landung in Britannien durch einen Sturm beschädigt worden.

His rebus deliberatis principes Britanniae1), qui ante paucos dies ad Caesarem venerant, collocuti sunt. Cum et milites vulneratos esse et pabulum Romanis deesse scirent et paucitatem militum ex exiguitate castrorum cognoscerent, seditione2) facta nostros frumento et cibo prohibebant. Hoc fecerunt rati exercitu Romanorum victo neminem proelii committendi causa in suam insulam profecturum esse. Sed Caesar, cum nobilissimum quemque obsidem accepisset, timuit, ne Britanni3) copiis insidiarentur. Quae naves gravissime afflictae4) erant, earum materi5) atque aere utebatur ad reliquas reficiendas6), et, quae ad eas res erant usui, ex Gallia apportari iussit7).

Anmerkungen:

1) Britannia, -ae f.: Britannien
2) seditio, -onis f.: Aufstand
3) Britanni, -orum m.: die Britannen
4) afflictus 3: angeschlagen, beschädigt
5) materia, -ae f.: Bauholz, Holz
6) reficio M, -feci, -fectus: wiederherstellen
ad reliquas (ergänze: naves) reficiendas
7) iubeo 2, iussi, iussus: befehlen (mit AcI)


3. Schularbeit 22. Jänner 1997

I. Text

Cäsar beschreibt die Sitten und Einrichtungen der Gallier. In diesem Zusammenhang bespricht er auch die Priesterkaste der Druiden:

Druides1) a bello abesse consuerunt2) neque tributa3) una cum reliquis pendunt4). militiae5) vacationem6) omniumque rerum habent immunitatem7). tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. itaque annos nonnulli vicenos8) in disciplina manent. neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis rebus Graecis utantur litteris. id mihi duabus de causis instituisse9) videntur, quod neque in vulgus disciplinam efferri volunt neque eos, qui discunt, litteris fisos minus memoriae studere (volunt), quod fere plerisque accidit. Caes. BG 6,14

Anmerkungen:

1) Druides, -um m.: Druiden (eine Priesterkaste)
2) consuesco 3, -suevi, -suetus: sich an etw. gewöhnen; consuevi: ich bin gewohnt
3) tributum, -i n.: Abgabe, Steuer
4) pendo 3, pependi, pensus: (an die Waage hängen=) zahlen
5) militia, -ae f.: Kriegsdienst
6) vacatio, -onis f.: Befreiung
7) immunitas, -atis f.: Abgabenfreiheit
8) viceni 3: je 20
9) instituo 3, -ui, -utus: einsetzen, einführen, andordnen

II. Interpretationsfrage

Warum ist nach Cäsars Meinung den Druiden schriftliches Festhalten der Lehre verboten?


4. Schularbeit 5. März 1997

I. Text

Nachdem von den Eburonen unter der Führung von Ambiorix 15 römische Kohorten vernichtet worden waren, versuchten sie, diesen Sieg zu nutzen und den Römern weiteren Schaden zuzufügen:

Ibi L. Cotta1) pugnans interficitur cum maxima parte militum; hac victoria sublatus Ambiorix2) statim cum equitatu in Atuatucos3), qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; Neque noctem neque diem intermittit4) peditatumque se sequi iubet. Re demonstrata Atuatucisque concitatis postero die in Nervios5) pervenit hortaturque, ne occasionem sui in perpetuum6) liberandi atque ulciscendi Romanos pro iis iniuriis, quas acceperint, dimittant7); interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; nihil esse negotii8) subito oppressam legionem, quae cum Cicerone hiemet9), interfici. Se ad eam rem profitetur adiutorem10). Facile hac oratione Nerviis5) persuadet.

(nach Caesar, BG 5,38)

Anmerkungen
1) L. Aurunculeius Cotta: (ein Legat Cäsars)
2) Ambiorix, -igis m.: Ambiorix (Fürst der Eburonen)
3) Atuatuci, -orum, m.: die Atuatucer (ein gallischer Stamm)
4) intermitto 3, -misi, -missus: dazwischentreten lassen; unterbrechen
5) Nervii, -orum m.: die Nervier (ein gallischer Stamm)
6) in perpetuum: für immer
7) dimitto 3, -misi, -missus: fortschicken; aufgeben, auf etw. verzichten
8) negotium, -i n.: Geschäft, Beschäftigung, Arbeit
nihil est negotii: es ist leicht
9) hiemo 1: überwintern
10) adiutor, -oris m.: Helfer

II. Interpretationsfrage

Mit welchen Stämmen nimmt Ambiorix Kontakt auf, um die Römer endgültig zu vertreiben. Welche Argumente verwendet er?


B 1.Schularbeit 14. Oktober 1994

Die Gallier beginnen erneut, unter der Führung der Senonen gegen die Römer zu kämpfen. (nach Caesar, BG 5,54)

At Caesar principibus civitatis ad se vocatis partim1) nuntians se scire, quid in animo haberent, partim1) cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. Tamen Senones2) - civitas imprimis firma et magnae inter Gallos3) auctoritatis -Cavarinum4), quem Caesar apud eos regem constituerat5), interficere publico consilio conati usque ad fines secuti sunt. Hoc modo eum regno domoque expulerunt6). Missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is imperavisset, ut omnis senatus ad se7) veniret, praeceptis eius non paruerunt. Tum praeter duas civitates omnes barbari8) odio imperii Romani affecti Romanis suspecti9) fuerunt.

Anmerkungen:
1) partim - partim: teils - teils
2) Senones, -um m.: Senonen (ein gallischer Stamm südöstlich von Paris)
3) inter Gallos: (hier:) bei den Galliern
4) Cavarinus, -i m: König der Senonen
5) aliquem regem constituere: jemanden als König einsetzen
6) expello 3, expuli, expulsus (+Abl. separationis): vertreiben (von), hinaustreiben (aus)
7) ad se: zu ihm (=Cäsar)
8) barbarus, -i m.: Barbar (hier als Bezeichnung für die Gallier)
9) suspectus 3: verdächtig, Verdacht erregend


A 1.Schularbeit 14. Oktober 1994

Cäsar wagt einen Kampf gegen die Gallier, obwohl er einen großen Teil seines Heeres nicht rechtzeitig aus den Winterlagern herbeiholen hatte können. (nach Caesar BG 5, 46-51)

Caesar acceptis litteris statim omnibus legatis nuntians, quid facere deberent, maximam partem exercitus non exspectandum esse censuit, cum longius1) abesset. Ex proximis castris celeriter equites CCCC cogit. Crassus2) Samarobrivam3), ubi impedimenta4) exercitus et obsides Gallorum erant, profectus omne frumentum bellandi5) causa paratum custodiebat6). Ceteri legati non diu morati sunt et copiis suis exercitum Caesaris in itinere auxerunt. Duabus legionibus coactis Caesar celeriter in hostium fines pervenit et, cum Galli plures legiones exspectavissent, tamen loco opportuno7) castra munivit8). Hostes autem facilem victoriam exspectantes locum iniquum9) ceperunt.

Daher konnten sie von Cäsar besiegt werden

Anmerkungen:
1) longius abesse: weiter entfernt sein; zu weit eintfernt sein
2) Crassus, -i m.: M. Licinius Crassus (älterer Sohn des Triumvirn, als Quästor (54) in Cäsars Heer)
3) Samarobriva, -ae, f.: Samarobriva (Hauptstadt der Ambiani; heute Amiens)
4) impedimentum, -i n.: Gepäck; Troß
5) bello 1: Krieg führen, kämpfen
6) custodio 4: bewachen
7) opportunus 3: günstig
8) castra munire: ein (befestigtes) Lager errichten
9) iniquus 3: ungünstig


1. Schularbeit 13. Oktober 1993(LLAII/13) nach Caesar, BG. 1,50

Caesar Galliam cum magnis copiis ingressus etiam in Germanos, finitimos Gallorum, iter fecit et compluribus gentibus Gallorum exercitum Romanum comitantibus ad castra hostium venit. Castris exercitus utriusque munitis1), postquam sol surrexit, Germani in castris manebant. Caesar valde miratus ex captivis quaesivit, cur Germani non ad pugnandum proficiscerentur. Qui autem eum docuerunt eam consuetudinem esse Germanis, ut matres familiarum numine deorum spectato dicerent, utrum proelium committi deberet. Caesari plura roganti captivi responderunt: "Dii nobis per matres familiarum dixerunt Germanos hostes non superaturos esse, si proelium ante lunam novam commisissent2)."

Anmerkungen: 1)castra munire: ein befestigtes Lager anlegen 2)commisissent: (im Deutschen Indikativ Präsens)


Übung: nach Caesar, BG 6,43-44

Caesar rursus, ut hostibus vexatis ipse tutior esset, in eorum fines profectus est et legatis suis dicens, quid consilii cepisset, omnem partem hostium vastando et terrendo pacare studuit. sic omnes vici atque aedificia incendebantur, quam plurima pecora interficiebantur, praeda ex omnibus locis agebatur. omni frumento aut abducto aut a tanta multitudine hominum et pecorum deleto vix ulla spes relinquebatur iis hostibus, qui caedem fugerant. exercitu dimisso Caesar saepe eum in locum, quem vastaverat, profectus solus cum paucis militibus apparuit, ut viderent captivi neminem contra Romanos pugnare ausurum esse. tali modo vastatis regionibus Caesar magno studio ulciscendi affectus, cum Galli fidem fefellissent, concilium convocavit.


3. Schularbeit 7. Februar 1994

Nachdem Cäsar die meisten Stämme Galliens wieder unter seine Kontrolle gebracht hatte, versuchten die Treverer unter ihrem Fürst Indutiomarus die Germanen als Bundesgenossen für einen neuen Aufstand zu gewinnen:

Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin1) trans Rhenum legatos mitterent, civitates sollicitarent2), pecunias pollicerentur, magn parte exercitus nostri interfect multo minorem superesse dicerent partem. neque tamen ulli civitati Germanorum persuadere potuerunt, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos3) dicerent4) non esse amplius fortunam temptaturos. hac spe lapsus5) Indutiomarus nihilo minus copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exsules6) damnatosque tot Galli magnis praemiis ad se adlicere7) coepit. ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat, ut undique ad eum legationes mitterentur.
Caesar, BG 5,55

Anmerkungen
1) nullum tempus intermiserunt, quin ...: (sie) ließen keine Zeit vergehen, zu der sie nicht ...
Die Konjunktive "mitterent". "sollicitarent", "pollicerentur" und "dicerent" können im Deutschen entweder mit Indikativ oder Irreal der Vergangenheit ausgedrückt zu werden.
2) sollicito 1: aufwiegeln
3) expertos ist Participium coniunctum zu se
bis expertos: nachdem/weil sie es zweimal versucht hätten
4) Als Subjekt ist "die germanischen Stämme" zu ergänzen.
5) spe lapsus: in der Hoffnung getäuscht
6) exsul, -is m.: der Landverwiesene, der Verbannte
7) adlicio M, -lexi, -lectus: anlocken, gewinnen

Interpretationsfrage

Welche Antwort bekommt Indutiomarus von den germanischen Stämmen? Wie reagiert er darauf?


4. Schularbeit 26. April 1994

I. Text:

Nachdem Cäsar die Britannen besiegt hatte, wurden seine Schiffe durch ein Unwetter beschädigt. Daher rüsten die Britannen zum Aufstand gegen Cäsar:

suos clam ex agris deducere coeperunt. at Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu1) navium suarum et ex eo, quod obsides dare intermiserant2), fore id quod accidit suspicabatur. itaque ad omnes casus subsidia comparabat. nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et quae gravissime adflictae erant naves, earum materi atque aere ad reliquas reficiendas3) utebatur et quae ad eas res erant usui, ex continenti4) comportari iubebat. itaque, cum summo studio a militibus administraretur5), XII navibus amissis, reliquis ut navigari commode posset, effecit6). Gall. 4,31

Anmerkungen:
1) eventus, -us m.: Schicksal, Geschick, Los
2) intermitto + Inf.: unterlassen, aufhören
3) reficio M, -feci, -fectus: wiederherstellen
4) continens <terra>: Festland
5) administro 1: arbeiten, Dienst tun
6) Wortstellung: effecit, ut reliquis <navibus> commode navigari posset

II. Interpretationsfrage:

Wie löst Cäsar das Problem der beschädigten und zerstörten Schiffe?