Forum Latinitatis vivae instructum est

Cum mihi persuasum sit linguam Latinam maxime ea de causa mortuam putari, quod neminem ea utentem nominare possumus, multum mea interest cum compluribus colloquentem ea uti. Felicissime accidit, ut 27o Iunio 1998 ille Steinar M. (sive Saxo Medisilvanus) nuntiaret se condidisse forum apud DALNET et omnes ad colloquium invitare. Ea de causa saepe cum aliis, qui eadem mente qua ego sunt, colloquor. Foro nomen est #latine, quo hora constituta (quae est die dominica 17 h = hora quinta vespertina GMT / Temporis Universalis) aliquot homines conveniunt, qui Latine colloqui velint.

Grex nomine Latine, cuius computatrum moderans litteras Latine scriptas (automatice, per se) inter participes distribuit

Cum Conradi gregi, qui litteras inter se communicaverat, gravissimae difficultates technicae paratae essent, Umberto La Torraca auctore grex anno bis millesimo incipiente ad www.topica.com/lists/grex migravit. Postea vero ob appendices lingua Anglica scriptas, quae automatice litteris adiungebantur, grex ad GREX@MAN.TORUN.PL revertit. Qui particeps fieri vult, epistulam ad listserv@man.torun.pl scribito cum mandato SUBSCRIBE GREX

Index paginarum Latine conceptarum

Non facile est factu in tanta copia paginarum quibuslibet linguis scriptarum eas exquirere, quae Latine sint scripta. Tamen quaedam inventae sunt a me et ab hominibus linguae Latinae faventibus mihi allatae.

Paginae Latine scriptae sub hoc ligamine inveniuntur.

Recentissima mutatio textus die 2011-07-06

7383 adhuc hanc paginam visitaverunt.